Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. At prorsus alius status est Mentis naturalis, cum Mens spiritualis aperta est; disponitur tunc Mens naturalis ad obsequium Mentis spiritualis, et subordinatur, agit enim Mens spiritualis a superiori seu ab interiori in Mentem naturalem, ac removet illa quae ibi reagunt; et adaptat sibi illa, quae secum similiter agunt[;] inde successive tollitur reactio superans. [2] Sciendum est, quod in maximis et minimis Universi, tam vivis quam mortuis, sit actio et reactio[;] inde est omnium aequilibrium[;] hoc tollitur cum actio superat reactionem, et vicissim: simile est cum Mente naturali et cum Mente spirituali; quando Mens naturalis* ex sui amoris jucundis, et ex suae cogitationis amaenis, quae in se sunt mala et falsa, agit, tunc reactio mentis naturalis removet illa quae Mentis spiritualis sunt, ac obstipat fores ne intrent, et facit, ut actio fiat ex talibus quae cum reactione ejus concordant; ita fit actio et reactio Mentis naturalis, quae opposita est actioni et reactioni Mentis spiritualis[;]** inde fit occlusio Mentis spiritualis sicut retorsio spirae. [3] At si aperitur Mens spiritualis, tunc invertitur actio et reactio Mentis naturalis; agit enim Mens Spiritualis a superiori aut interiori, et simul per illa quae ad obsequium ejus disposita sunt in Mente naturali ab interiori aut exteriori, et retorquet spiram, in qua est actio et reactio Mentis naturalis; est enim haec Mens ex nativitate in opposito contra illa quae Mentis spiritualis sunt[;] hoc trahit per haereditatem a parentibus, ut notum est. [4] Talis est mutatio status, quae vocatur reformatio et regeneratio: status Mentis naturalis ante reformationem comparari potest spirae torquenti seu circumflectenti se deorsum; at post reformationem comparari potest spirae torquenti seu circumflectenti se sursum; quare homo ante reformationem spectat deorsum ad infernum, at post reformationem spectat sursum ad Coelum. * Prima editio: natutalis ** Prima editio: spiri ualis,


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church