323.
Nunc quia illa quae circum angelos secundum eorum affectiones et cogitationes existunt, quoddam Universum referunt in eo, quod sint terrae, vegetabilia et animalia, et haec faciunt imaginem repraesentativam
Angeli, patet unde est, quod Antiqui vocaverint hominem microcosmum.