Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. II. Quod omnia quae usus mali sunt, sint in Inferno, et quae usus boni, sint in Coelo. Antequam videri potest, quod omnes mali usus qui super tellure existunt, non sint a Domino, sed ab Inferno, praemittendum* est aliquid de Coelo et Inferno; quod nisi scitur, possunt usus mali aeque ac boni attribui Domino, et quod a creatione simul sint, vel attribui naturae, ac ortus illorum Soli ejus; ab his binis erroribus homo non potest abduci, nisi sciat, quod nihil quicquam existat in Mundo naturali, quod non causam et inde ortum ducit ex Mundo spirituali, et quod bonum sit a Domino, et quod malum a diabolo, hoc est, ab inferno. Per Mundum spiritualem intelligitur et Coelum et Infernum. [2] In Coelo apparent omnia illa quae usus boni sunt, de quibus in praecedente Articulo; in Inferno autem apparent omnia illa quae usus mali sunt, de quibus mox supra n. 338, ubi enumerata sunt; quae sunt ferae omnis generis, ut serpentes, scorpii, dracones, crocodili, tigrides, lupi, vulpes, porci, bubones, noctuae, ululae, vespertiliones, mures parvi et magni, ranae, locustae, araneae, et insecta noxia multi generis: apparent etiam toxica et cicutae omnis generis, et aconita tam in herbis quam in terris: verbo omnia illa quae noxam faciunt, et homines necant: talia in infernis apparent ita ad vivum, prorsus sicut illa super terris et in illis. Dicitur quod appareant ibi, sed usque non sunt ibi sicut in terris, sunt enim merae correspondentiae cupiditatum, quae ex malis eorum amoribus scaturiunt, [et] se in talibus formis coram aliis sistunt. [3] Quoniam talia in Infernis sunt, ideo etiam scatent illa nidoribus tetris, ut cadaverosis, stercoreis, urinosis, putribus, quibus spiritus diabolici ibi delectantur, sicut illis animalia quibus virus inest. Ex his constare potest, quod similia in Mundo naturali non duxerint originem a Domino, et quod [non] creata sint a principio, nec quod orta sint a natura per solem ejus, sed quod sint ex Inferno: quod non sint a natura per solem ejus, patet manifeste ex eo, quod spirituale influat in naturale, et non vicissim: et quod non sint a Domino, ex eo, quod infernum non sit ab Ipso, ita nec aliquid in inferno, quod eorum malis correspondet.** * Prima editio: prae mittendum ** Prima editio: correspondet:


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church