388.
Ex nunc dictis etiam videri potest, quod Mens hominis sit ipse homo; prima enim tela formae humanae, seu ipsa forma humana cum omnibus et singulis ejus est ex principiis e Cerebro per nervos continuatis,
secundum illa quae etiam supra ostensa sunt. Haec forma est, in quam homo post mortem venit, et qui tunc vocatur spiritus et angelus, et qui est in omni perfectione homo, sed spiritualis: forma
materialis, quae addita et superinducta est in Mundo, non est humana forma ex se, sed est ex illa, addita et superinducta, ut homo possit usus facere in naturali mundo, et quoque aliquod fixum continens
spiritualium ex purioribus substantiis mundi secum ducere, et sic continuare et perpetuare vitam. Ex sapientia angelica est, quod mens hominis non solum in communi, sed etiam in omni particulari,*
sit in perpetuo** conatu in formam humanam, quia Deus est Homo. * Prima editio: particuiari, ** Prima editio: pepetuo