Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. Ex his constare potest, quod homo ex idea mere naturali non comprehendere possit, quod Divinum sit ubivis et tamen non in spatio; et quod angeli et spiritus id clare comprehendant; consequenter quod etiam homo possit, modo in cogitationem suam admittat aliquid lucis spiritualis; causa quod homo possit comprehendere, est quia non corpus ejus cogitat, sed spiritus ejus, ita non naturale ejus, sed spirituale ejus.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church