3.
Quod Reformatores antesignani, Lutherus, {1} Melanchthon, et Calvinus, omnia dogmata de Trinitate personarum in Divinitate, de origine peccati ex Adamo, de imputatione meriti Christi, et de justificatione
per fidem, qualia fuerant apud Romano-Catholicos, retinuerint; sed quod bona opera separaverint a fide, et declaraverint illa non simul salvifica, propter finem, ut a Romano-Catholicis quoad ipsa
essentialia Ecclesiae, quae sunt fides et charitas, divellerentur. @1 Melanchthon T; Melanchon A$