3.
Aliqua idea de amore, quod sit vita hominis, haberi potest ex calore solis in mundo; ille quod sit sicut vita communis omnium vegetationum terrae, notum est, ex illo enim dum exoritur, quod fit tempore
veris, vegetabilia omnis generis ex humo exsurgunt, ornantur foliis, postea floribus, et demum fructibus, et sic quasi vivunt; at cum calor recedit, quod fit tempore autumni et hyemis, illis vitae
suae signis denudantur, et flaccescunt. Simile est cum amore apud hominem, nam correspondent sibi mutuo; quare etiam amor calet.