Apocalypse Explained (Whitehead) n. 992

Previous Number Next Number See English 

992. "Prae molestiis suis et prae ulceribus suis"--Quod significet ex fastidiis et nauseis ad genuina vera et bona, oriundis ex falsis et malis in quibus sunt qui in sola fide, constat ex significatione "molestiarum," quod sint fastidia ad genuina vera et bona, oriunda ex falsis, in quibus sunt qui sola in fide (de qua (supra), n. 990); et ex significatione "ulcerum," quod sint nauseae ex malis vitae; quod per "ulcera" significentur mala opera quae ex proprio hominis, et inde falsificationes veri et boni, videatur supra (n. 962); quod nausea significetur, est quia intelligitur dolor ex ulceribus, propter quem blasphemarunt Deum Caeli, sed usque nonintelligitur dolor propterea, sed nausea pro veris et bonis ex illis.
[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Dictum est quod amor adulterii sit ignis ex impuris incensus, qui brevi deflagrat, et vertitur in frigus, ac in aversationem correspondentem odio: vicissim autem amor conjugii; hic est ignis accensus ex amore boni et veri et ex jucundo benefaciendi, ita ex amore in Dominum et ex amore erga proximum; hic ignis, qui ex orgine sua est caelestis, plenus est jucundis innumerabilibus, quot scilicet sunt jucunditates et beatitudines caeli: dictum mihi est quod totidem et tales deliciae et amoenitates in illo amore sint, quae per vices manifestantur, ut non in numerum nec in descriptionem cadant; multiplicantur etiam cum augmentis in aeternum. Origo illarum jucunditatum est ex eo, quod conjuges velint uniri in unum quoad mentes, et quod in talem unionem conspiret caelum ex conjugio boni et veri a Domino ibi.
[3] Velim aliqua de conjugiis angelorum in caelo referre. Dicunt quod in potentia sint continua; quod post actus nusquam sit lassitudo, minus maestitia, sed alacritas vitae et hilaritas animi; quod conjuges in sinu mutui pernoctent sicut in unum creati sunt; quod effectus constanter sint aperti, ut nusquam desint dum volunt, quia absque his foret amor sicut vena obturata fontis; effectus illam aperit, et facit perennitatem, et quoque conjunctionem ut fiant sicut una caro, nam vitale viri se addit vitali uxoris, et copulat: dicunt quod deliciae effectuum non possint describi vocibus alicujus linguae in naturali mundo nec cogitari ideis nisi quam spiritualibus, quae tamen non exhauriunt. Haec ab angelis mihi dicta sunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church