1.
DE TELLURIBUS IN UNIVERSO
Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram
Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et
Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas
erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes
Spiritus et Angeli ex humano Genere sint {1}; et quod juxta suam Tellurem sint {2}; ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari
possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus {3}, et una cum spiritibus quoad sua interiora {4}, quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui
potest {5}: hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie. @1 (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Spiritus et Angeli,
qui non ex Humano genere, n: 1880.$ @2 Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, n: 9968.$ @3
Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, n: 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054,
6605, 6626, 7021, 10594.$ @4 Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, n: 2378, 3645, 4067, 4073,
4077.$ @5 Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, n: 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quod hodie periculosum
sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, n: 784, 9438, 10751.$