Earths in the Universe (Chadwick) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. DE SPIRITIBUS et INCOLIS LUNAE Aliqui Spiritus apparebant supra caput, et auditae sunt voces sicut tonitrua, nam non aliter tonabant voces eorum, quam sicut e nubibus tonitrua post fulmina: autumabam, quod esset ingens multitudo spirituum, qui callebant arte voces edere cum tali sonitu. Spiritus simpliciores, qui apud me erant, illos irridebant; quod valde miratus sum: causa irrisionis mox detegebatur, quae erat, quod Spiritus, qui tonabant, non multi essent sed pauci, et quoque parvi sicut pueri; et quod illi eis prius per tales sonitus terrorem incusserint, et tamen prorsus nihil damni possent inferre. Ut scirem, quales essent, demiserunt se quidam ab alto ubi tonabant; et quod mirum, unus portabat alterum a tergo, et sic appropinquabant bini ad me: apparebant facie non invenusta, sed longiori quam facies reliquorum spirituum; statura simili staturae pueri septem annorum, sed corpore robustiore; ita erant homunciones. Dicebatur mihi ab angelis, quod essent e Luna. Qui portatus ab altero veniebat ad me, se applicans sinistro lateri sub ulna, et inde loquebatur, dicens, quod cum vocem edunt, ita tonent; et quod sic spiritus, qui illis malum inferre volunt, territent, et quosdam in fugam agant, et quod ita tuti vadant quo volunt. Ut pro certo scirem, quod talis illorum sonus esset, recedebat ille a me ad quosdam alios, sed non plane extra conspectum, et similiter tonabat. Et porro ostendebant, quod vox eorum ex abdomine ad instar eructationis emissa ita intonaret. Perceptum est, quod hoc inde existeret, quia incolae Lunae non ita ex pulmone, sicut incolae aliarum tellurum, sed ex abdomine loquantur, et sic ex aliquo aere ibi collecto; ex causa, quia Luna non simili Athmosphaera, qua aliae tellures, circumfusa est. Instructus sum, quod spiritus Lunae in maximo Homine referant Cartilaginem scutiformem seu Xiphoiden, cui anterius annectuntur Costae, et e qua descendit Fascia alba, quae est fulcrum musculis abdominis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church