Earths in the Universe (Chadwick) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. Postquam de variis aliquantisper loquuti sumus; quaerebam quem Deum colerent, dicebant quod aliquem Angelum, qui sicut Divinus homo illis apparet, fulget enim ex luce; et quod is instruat illos, et det appercipere quid faciendum. Dicebant porro, quod sciant quod maximus Deus sit in Sole Coeli angelici, et quod Is appareat Angelo suo, et non sibi; et quod Ille major sit, quam ut ausint Ipsum adorare. Angelus, quem colebant, erat Societas angelica, cui a Domino datum est praeesse illis, ac docere viam justi et recti; ideo illis lux est ex quadam flamma, quae instar faculae apparet, satis ignea et flava; causa venit ex eo, quod non adorent Dominum, inde non est lux illis ex Sole Coeli angelici, sed ex Societate angelica; nam Societas angelica, cum datur a Domino, talem lucem potest sistere spiritibus qui in regione inferiore sunt. Societas illa angelica etiam mihi visa est, erat alte supra illos; et quoque visum est ibi flammeum unde lux.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church