14.
Spiritus Mercurii prae reliquis spiritibus cognitiones rerum, tam qua in hujus Solis mundo, quam quae extra hunc in Caelo astrifero sunt, possident; et quae semel sibi acquisiverunt, illa retinent, et
quoque illorum reminiscuntur, quoties similia occurrunt: inde quoque manifeste constare potest, quod memoria spiritibus sit, et quod illa multo perfectior sit memoria hominum; tum quod quae spiritus
audiunt, vident, et appercipiunt, retineant, et maxime talia, quibus delectantur, ut hi spiritus cognitionibus rerum; nam quae delectationi sunt et amori, ea quasi sponte sua influunt, et remanent; caetera
non intrant, sed modo superficiem tangunt, et praeterlabuntur.