62.
Incolae Telluris Jovis sapientiam ponunt in cogitando bene et juste de rebus quae in vita obveniunt; sapientiam illam hauriunt a parentibus ab infantia, quae successive in posteritatem transfertur,
et ex amore ejus quia apud parentes crescit. De scientiis, quales in nostra Tellure sunt, prorsus nihil sciunt, nec scire volunt; vocant illas umbras, et comparant nubibus quae infra solem: ideam hanc
de scientiis duxerunt ex aliquibus e nostra Tellure, qui se coram illis venditarunt sapientes ex scientiis. Spiritus e nostra Tellure, qui se ita venditarunt, fuerunt qui sapientiam posuerunt in talibus
quae sunt merae Memoriae, ut in Linguis praecipue hebraea, graeca, et latina, in Memorabilibus quae sunt Orbis literarii, in Criticis, in nudis experimentalibus, inque terminis imprimis philosophicis,
et similibus aliis, nec illis ut mediis ad sapiendum usi sunt, quoniam in illis ipsis sapientiam posuerunt; hi quia per scientias, ut per media, non excoluerunt facultatem suam rationalem, in altera
vita parum perceptionis habent; nam solum vident in terminis et ex terminis, ac illis qui ita vident, sunt illa sicut grumi, ac sicut nubes ante visum intellectualem (vide supra n: 38); et qui fastuosi
fuerunt ex eruditione inde, adhuc minus percipiunt; ac qui scientiis usi sunt ut mediis infirmandi et annihilandi illa quae Ecclesiae et fidei sunt, illi Intellectuale suum prorsus destruxerunt,
ac vident in caligine sicut noctuae, falsum pro vero et malum pro bono. Spiritus Joviales ex conversatione cum talibus concluserunt, quod scientiae umbram inducant et occaecent: sed illis dictum est,
quod in hac Tellure scientiae sint media aperiendi visum intellectualem, qui visus est in luce coeli, sed quia regnant talia quae sunt vitae mere naturalis ac sensualis, ideo scientiae illis sunt
media insaniendi, nempe confirmandi pro Natura contra Divinum, et pro Mundo contra Coelum: porro dictum est, quod scientiae in se sint divitiae spirituales, et quod ii qui possident illas, sint sicut
qui possident divitias mundanas, quae similiter sunt media usus praestandi sibi, proximo, et patriae, et quoque media malefaciendi; tum quod sint sicut vestes, quae pro usu et ornatu inserviunt, et quoque
pro fastu, ut apud eos qui ab illis solis volunt honorari. Spiritus Telluris Jovis haec bene intellexerunt; sed mirati sunt, quod, cum homines essent, substiterint in mediis, ac praetulerint talia
quae ad sapientiam ducunt, ipsi sapientiae; et quod non viderint quod immergere illis mentem, et non ultra se elevare, esset inumbrare et occaecare.