Earths in the Universe (Chadwick) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Sistebatur mihi Incola telluris illius; non quidem erat incola, sed similis ei facies ejus erat qualis facies incolarum nostrae telluris, sed regio inferior faciei erat nigra, non ex barba, quam non habebat, sed ex nigredine loco ejus: nigredo illa se usque sub aures utrinque extendebat; superior pars faciei erat flavescens, sicut facies incolarum nostrae Telluris, qui non prorsus candidi sunt. Porro dicebant, quod in tellure vescantur fructibus arborum, imprimis fructu quodam rotundo, qui ex terra illorum egerminatur; praeter etiam leguminibus. Quod vestiantur ibi vestibus, quas ex fibris corticeis quarundam arborum conficiunt, quae illam consistentiam habent, ut contexi queant, et quoque conglutinari per genus gummi quod apud illos. Narrabant insuper quod ignes fluidos ibi sciant facere, ex quibus lucem temporibus vesperae et noctis habent.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church