115.
(i.) Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Caelorum, et per illa praeparatio ad novam Ecclesiam spiritualem. - Quod haec tria sint redemptio, possum in omni certitudine dicere,
quoniam Dominus etiam hodie facit redemptionem, quae inchoavit anno 1757, una cum Ultimo Judicio, quod tunc factum est: ab illo tempore perstitit haec redemptio huc usque: causa est, quia hodie est
Secundus Adventus Domini et Nova Ecclesia instituenda est, quae non institui potest, nisi praecedat subjugatio infernorum et ordinatio caelorum; et quia mihi datum est videre omnia, possum describere,
quomodo subjugata sunt inferna, et quomodo novum caelum conditum et ordinatum est; sed hoc foret integri operis. Quomodo autem ultimum judicium peractum est, apertum feci in codicillo anno 1758 Londini
edito. Quod subjugatio infernorum, ordinatio caelorum, ac instauratio novae ecclesiae fuerint redemptio, est quia absque illis nullus homo salvari potuit: sequuntur etiam in ordine; primum enim
subjuganda sunt inferna, antequam novum caelum angelicum conformari potest, et hoc prius conformandum est, antequam nova ecclesia in terris institui potest; nam homines in mundo cum angelis caeli et
cum spiritibus inferni ita conjuncti sunt, ut in mentium interioribus utrinque unum faciant: sed de hoc in capite ultimo hujus operis, ubi De Consummatione saeculi, de Adventu Domini, et de Nova Ecclesia,
in specie transigendum est.