121.
(iii.) Quod Dominus sic non modo Homines sed etiam Angelos redemerit. - Hoc sequitur ex dictis in articulo praecedente, quod absque redemptione a Domino nec angeli potuerint subsistere. Ad causas
supradictas accedunt hae: - (i.) Quod tempore primi adventus Domini inferna succreverint in altum, usque ut implerent universum mundum spirituum, qui medius est inter caelum, et infernum, et sic non
modo confuderint caelum, quod vocatur ultimum, sed etiam aggressi caelum medium, quod mille modis infestaverunt; quod nisi Dominus sustinuerit, destructum iret. Talis insultus infernorum intelligitur
per Turrim aedificatam in terra Schinaar, cujus caput pertingeret usque ad caelum, et quorum conatus per confusionem labiorum inhibitus est, et illi dispersi sunt, ac urbs vocata est Babel (Gen. xi.
1-9). Quid ibi per turrim, et per confusionem labiorum intelligitur, in Arcanis Caelestibus Londini editis, explicatum est. [2.] Causa, quod inferna in talem altitudinem succreverint, fuit, quod tempore,
quo Dominus in mundum venit, universus orbis per idololatrias et magias se prorsus a Deo abalienaverit, et ecclesia, quae fuerat apud filios Israelis, et demum apud Judaeos, per falsificationem
et adulterationem Verbi plane destructa fuerit; et omnes hi et illi post mortem in mundum spirituum alluerunt, ubi tandem ita adaucti et multiplicati sunt, ut non inde potuerint expelli, nisi per descensum
Ipsius Dei, et tunc per robur Divini brachii Ipsius: quod quomodo factum est, in opusculo Londini, anno 1758, de Ultimo Judicio edito, descriptum est. Hoc peractum est a Domino, cum in mundo fuit.
Simile etiam hodie a Domino factum est, quoniam, ut supra dictum est, hodie est secundus adventus Ipsius, qui in Apocalypsi ubivis, et apud Matthaeum (xxiv. 3, 30), apud Marcum (xiii. 26), apud
Lucam (xxi. 27), et in Actis Apostolor, (i. 11), et alibi, praedictus est. Discrimen est, quod in primo Ipsius adventu inferna in tantum accreverint ex idololatris, magis et falsificatoribus Verbi, at
in hoc secundo ex Christianis ita vocatis, tam illis qui naturalismum imbuerunt, quam illis qui falsificaverunt Verbum per confirmationes fabulosae fidei suae de tribus personis Divinis ab aeterno,
et de passione Domini quod fuerit ipsa redemptio; hi enim sunt qui per "draconem et binas ejus Bestias," in Apocalypsi (xii. et xiii.), intelliguntur. [3.] (2.) Secunda causa, quod Dominus etiam redemerit
angelos, est, quod non modo unusquisque homo, sed etiam unusquisque angelus a Domino detineatur a malo, et teneatur in bono; nullus enim sive Angelus sive homo, est in bono a se, sed omne bonum
est a Domino: cum itaque scabellum pedum angelorum, quod illis est in mundo spirituum, surreptum est, tunc factum est cum illis, sicut cum sedente super solio, dum ejus stylobatae auferuntur. Quod
angeli coram Deo non sint puri, constat ex propheticis Verbi, et quoque ex Hiobo; tum ex eo, quod non detur aliquis angelus, qui non prius fuerat homo. Per haec confirmantur illa, quae in Fide Novi Caeli
et Novae Ecclesiae in universali et singulari forma, huic operi praemissa, dicuntur, videlicet "Quod Dominus in mundum venerit, ut removeret infernum ab homine, et quod id removerit per pugnas
contra illud, et per victorias super illud, ita subjugaverit illud, et redegerit illud sub suam obedientiam." Tum per haec ibi: "Quod Jehovah Deus descenderit et assumpserit Humanum, propter finem,
ut in ordinem redigeret omnia quae in caelo, [et omnia quae in inferno,] et omnia quae in ecclesia [1]erant; quoniam tunc potentia diaboli, hoc est, inferni, valuit super potentiam caeli, et in terris
potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit. Hanc futuram damnationem Jehovah Deus per Humanum suum sustulit, et sic homines et angelos redemit: ex
quibus patet, quod absque adventu Domini nullus salvari potuerit. Simile est hodie: quare nisi Dominus iterum in mundum veniat, nec quisquam potest salvari" (vide supra, n. 2, 3).