True Christian Religion (Chadwick) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. Caput Tertium. De Spiritu Sancto, et de Divina Operatione. Omnes e Sacro Ordine, qui aliquam justam ideam de Domino Salvatore nostro foverunt, dum intrant mundum spiritualem, quod ut plurimum fit tertio die post obitum, primum instruuntur de Divina Trinitate; et in specie de Spiritu Sancto, quod non sit Deus per se, sed quod per Illum in Verbo intelligatur Divina Operatio procedens a Deo uno et omnipraesente. Causa quod de Spiritu Sancto in specie instruantur, est quia plerique Enthusiastae post mortem incidunt in vesanam phantasiam, quod ipsi sint Spiritus Sanctus; et quod multi ab ecclesia, qui in mundo crediderunt quod Spiritus Sanctus per illos locutus sit, terreant alios per verba Domini apud Matthaeum, quod dicere contra illa, quae Spiritus Sanctus inspiravit illis, sit peccatum irremissibile (xii. 31, 32). Illi qui post instructionem recedunt a fide, quod Spiritus Sanctus sit Deus per se, informantur postea de unitate Dei, quod non sit tripartita in Personas, quarum unaquaevis singulatim est Deus et Dominus secundum Symbolum Athanasianum, sed quod Divina Trinitas sit in Domino Salvatore, sicut anima, corpus, et virtus procedens, apud quemvis hominem. Hi deinde praeparantur ad recipiendum fidem novi caeli, et his, postquam praeparati sunt, aperitur via ad societatem in caelo, ubi similis fides est, et datur illis mansio cum confratribus, cum quibus in beatitudine vivent in aeternum. Nunc quia actum est de Deo Creatore, et de Domino Redemptore, necessum est, ut quoque de Spiritu Sancto agatur; quae transactio, sicut reliquae, dispescenda est in suos articulos, qui sunt sequentes: - (i.) Quod Spiritus Sanctus sit Divina Veritas, et quoque Divina Virtus et Operatio procedens a Deo uno, in quo Divina Trinitas est, ita a Domino Deo Salvatore. (ii.) Quod Divina Virtus et Operatio, quae intelligitur per Spiritum Sanctum, sint in genere Reformatio et Regeneratio, et secundum has Innovatio, Vivificatio, Sanctificatio et Justificatio, et secundum has Purificatio a malis et Remissio peccatorum, et tandem Salvatio. (iii.) Quod Divina illa virtus et operatio, quae intelligitur per missionem Spiritus Sancti apud Clericos in specie sit Illustratio et Instructio. (iv.) Quod Dominus operetur illas virtutes in illis qui credunt in Ipsum. (v.) Quod Dominus operetur ex Se a Patre, et non vicissim. (vi.) Quod Spiritus hominis sit ejus Mens, et quicquid ex illa procedit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church