True Christian Religion (Chadwick) n. 194

Previous Number Next Number See English 

194. (i.) Quid sensus spiritualis. - Sensus spiritualis non est ille qui e sensu litterae Verbi elucet, quando quis scrutatur et explicat Verbum ad confirmandum ecclesiae quoddam dogma; hic sensus potest vocari sensus Verbi litteralis et ecclesiasticus. Sed sensus spiritualis non apparet in sensu litterae; est intus in illo, sicut anima in corpore, sicut cogitatio intellectus in oculis, ac sicut affectio amoris in facie. Ille sensus principaliter facit, ut Verbum sit spirituale, non modo pro hominibus, sed etiam pro angelis; quare Verbum per illum sensum communicat cum caelis. Quoniam Verbum interius est Spirituale, ideo per meras correspondentias conscriptum est, et quod scriptum est per correspondentias, hoc in sensu ultimo scriptum est tali stilo quali apud Prophetas, Evangelistas, et in Apocalypsi; qui tametsi apparet vulgaris, usque ille sapientiam Divinam, et omnem angelicam in se recondit. Quid Correspondentia, videri potest in opere De Caelo et Inferno (Londini [1]1758 edito,) ubi actum est De Correspondentia omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-102); et De Correspondentia omnium Caeli cum omnibus Telluris (n. 103-115); et amplius videbitur ab exemplis e Verbo infra adducendis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church