True Christian Religion (Chadwick) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. Sunt tres caeli, supremum, medium, et infimum. Supremum caelum facit regnum caeleste Domini, medium caelum facit regnum spirituale Ipsius, et infimum caelum facit regnum Ipsius naturale. Quemadmodum tres caeli sunt, ita quoque tres sensus Verbi sunt, caelestis, spiritualis, et naturalis; cum quibus etiam coincidunt illa, quae supra (n. 210) dicta sunt, videlicet quod primum sit in medio, et per medium in ultimo, prorsus sicut finis in causa, et per causam in effectu. Inde patet, quale est Verbum, quod nempe in sensu litterae ejus, qui est naturalis, sit interior sensus qui est spiritualis, et in hoc intimus qui est caelestis; et sic quod ultimus sensus, qui est naturalis et vocatur sensus litterae, sit binorum sensuum interiorum continens, ita basis et firmamentum.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church