True Christian Religion (Chadwick) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. [1]Caput Sextum. DE FIDE. Ex sapientia Antiquorum profluxit hoc dogma, quod universum ac omnia et singula ejus se referant ad bonum et verum; et sic quod omnia ecclesiae ad amorem seu charitatem et fidem, quoniam omne id vocatur bonum, quod profluit ex amore seu charitate, et omne id vocatur verum quod profluit ex fide. Nunc quia charitas et fides distincte duo sunt, sed usque unum faciunt in homine, ut sit homo ecclesiae, hoc est, ut ecclesia in homine sit, ideo apud antiquos controversum et disceptatum est quid ex duobus illis primum erit, et sic quid jure vocandum est primogenitum. Quidam ex illis dixerunt quod verum, consequenter quod fides, et quidam quod bonum, consequenter quod charitas. Viderunt enim quod homo statim post nativitatem discat loqui et cogitare, et per haec perfici intellectu, quod fit per scientias, et sic discere et intelligere quid verum, et quod his mediis postea discat et intelligat quid bonum; proinde quod primum quid fides, et postea quid charitas. Illi qui hanc rem ita comprehenderunt, putaverunt quod verum fidei sit primogenitum, et quod bonum charitatis sit post natum; quapropter etiam fidei primogeniturae eminentiam et jus praerogativum attribuerunt. Sed hi obruerunt intellectum suum copia argumentorum pro fide, usque ut non viderent quod fides non sit fides nisi conjuncta charitati, et quod nec charitas sit charitas nisi conjuncta fidei, et sic quod unum faciant; et quod si non, una et altera non sit aliquid in ecclesia; quod prorsus unum faciant, in sequentibus demonstrabitur. [2.] *Sed in hac praefatione paucis detegam quomodo seu qua ratione unum faciunt; hoc enim interest, ut sequentia in aliqua luce sint: videlicet, - Fides, per quam etiam intelligitur verum, est primum tempore, at charitas, per quam etiam intelligitur bonum, est primum fine, et id quod primum fine est, hoc actualiter primum est, quia primarium, ita quoque primogenitum; ac id quod primum est tempore, id non primum est actualiter, sed apparenter. Sed hoc ut comprehendatur, illustrabitur per comparationes, quod fiet cum exstructione templi, ut et domus, et cum constructione horti, et cum praeparatione agri. Cum exstructione templi: primum tempore est, ponere fundamentum, erigere muros, superimponere tectum, et postea immittere altare et exstruere suggestum; primum fine autem est cultus Dei in illo, propter quem fiunt illa. Cum extructione domus: primum tempore est aedificare externa ejus, et quoque illam instruere variis quae necessitatis sunt; at primum fine est habitatio commoda pro se et pro reliquis qui in domo ejus erunt. Cum constructione, horti: primum tempore est explanare solum, et praeparare humum, ac implantare arbores, ac inseminare talia quae usui inservient; at primum fine est usus fructus ex illis. Cum praeparatione agri: primum tempore est, terram applanare, arare, occare, et dein inserere semina; at primum fine est messis, ita quoque usus. Ex his comparationibus quisque potest concludere, quid in se primum est. Nonne omnis dum vult aedificare templum aut domum, ut et construere hortum, et elaborare agrum, primum intendit usum, et hunc continue in mente tenet et versat, dum media ad illum procurat? Concludimus ergo quod verum fidei sit primum tempore, at quod bonum charitatis sit primum fine, et quod hoc ideo quia primarium, sit actualiter in mente primogenitum. [3.] Sed necessum est, ut sciatur quid fides et quid charitas, quaeque in sua essentia; et hoc non sciri potest, nisi utraque dispescatur in articulos, fides in suos, et charitas in suos. Fidei itaque articuli sunt hi: I. Quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum. II. Quod Fides in summa sit, quod qui bene vivit, et rite credit, a Domino salvetur. III. Quod homo Fidem accipiat, per quod Dominum adeat, veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat. IV. Quod copia Veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltet et perficiat fidem. V. Quod Fides absque Charitate non sit Fides, et quod Charitas absque Fide non sit Charitas, et quod utraque nisi a Domino non sit viva. VI. Quod Dominus, Charitas et Fides unum faciant, sicut Vita, Voluntas et Intellectus in homine, et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut Unio dilapsa in pollinem. VII. Quod Dominus sit Charitas et Fides in Homine, et quod Homo sit Charitas et Fides in Domino. VIII. Quod Charitas et Fides simul sint in Operibus bonis. IX. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica. X. Quod nulla Fides sit apud Malos. Haec nunc singulatim explicanda sunt. @* Nota editoris. - Ab Auctore hic paragraphus signis citationis inclusus est.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church