418.
Quod bonum sit proximus, est quia bonum est voluntatis, ac voluntas est Esse vitae hominis. Verum intellectus etiam est proximus, sed quantum id procedit a bono voluntatis; nam bonum voluntatis format
se in intellectu, et ibi se sistit videndum in luce rationis. Quod bonum sit proximus, constat ex omni experientia. Quis amat personam nisi ex qualitate voluntatis et intellectus ejus, hoc est, ex
bono et justo in illa? Ut pro exemplo, quis amat regem, principem, ducem, praetorem, consulem, ullam magistratus personam et ullum judicem, nisi ex [justitia et] judicio, ex quibus agunt et loquuntur?
Quis amat primatem, aliquem ministrum ecclesiae, aut canonicum, nisi ex eruditione, integritate vitae, et zelo pro animarum salute? Quis amat ducem exercitus ac aliquem praefectum sub illo, nisi
ex fortitudine et simul prudentia? Quis amat mercatorem nisi ex sinceritate? Quis amat operarium et famulum nisi ex fidelitate? Immo quis amat arborem nisi ex fructu, humum nisi ex fertilitate, lapidem
nisi ex pretiositate? et sic porro. Et, quod mirum est, non modo probus amat bonum et justum in altero, sed etiam improbus; quia cum illo non est in ullo timore jacturae famae, honoris et opum.
Sed amor boni apud improbum, non est amor proximi; nam improbus non alium interius amat, nisi quantum sibi inservit. Ast amare bonum in altero ex bono in se, est genuinus amor erga proximum; tunc enim
bona osculantur se mutuo et se conjungunt.