44.
Quod Divinus Amor talis sit, cognoscitur ex sphaera ejus, quae pervadit universum, ac afficit unumquemvis secundum ejus statum. Illa imprimis afficit parentes, ex qua est quod tenere ament liberos
suos, qui sunt extra illos, quod velint unum cum illis esse, et quod velint beatificare illos ex se. Haec Divini Amoris sphaera non modo afficit bonos, sed etiam malos; et non modo homines, sed etiam
bestias et aves omnis generis. Quid mater aliud cogitat dum peperit fetum, quam se illi sicut unire, et prospicere ejus bono? Quid avis aliud, cum exclusit pullos ex ovis, quam fovere illos sub alis,
et per oscula inferre escas in guttura illorum? Quod dracones et viperae etiam suam progeniam ament, notum est. Universalis illa sphaera afficit in specie illos qui amorem illum Dei in se recipiunt,
qui sunt qui credunt in Deum, et amant proximum; charitas apud illos est imago illius amoris. Amicitia inter non bonos illum amorem etiam simulat; amicus enim ad mensam suam dat amico potiora, illum
osculatur, palpat et conjungit manus, ac pollicetur officia usus. Sympathica ac nisus homogeneorum et similium ad conjunctionem non aliunde ducunt originem. Eadem illa Divina sphaera operatur etiam
in inanimata, ut in arbores et herbas, sed per solem mundi, et ejus calorem et lucem, calor enim intrat illas ab extra, conjungit se cum illis, et facit ut germinent, florescant, et fructificent, quae
vice beatitudinis sunt in animatis; hoc facit ille calor, quia correspondet calori spirituali, qui est amor. Operationis hujus amoris repraesentationes dantur etiam in variis subjectis regni mineralis;
typica ejus sistuntur in exaltationibus illorum ad usus et inde pretiositates.