True Christian Religion (Chadwick) n. 471

Previous Number Next Number See English 

471. Quis non videt, si ex ratione supra sensualia corporis elevata potest cogitare, quod vita non creabilis sit? Nam quid Vita, nisi quam intima activitas Amoris et Sapientiae, quae sunt in Deo, et Deus, quae Vita etiam vocari potest ipsa vis viva. Qui hoc videt, ille etiam potest videre, quod illa vita non possit transcribi in aliquem hominem, nisi una cum amore et sapientia. Quis negat, aut negare potest, quin omne bonum amoris et omne verum sapientiae, sint unice a Deo, et quod quantum homo illa recipit a Deo, tantum vivat a Deo, et dicatur natus a Deo, hoc est, regeneratus? Ac vicissim, quod quantum quis non recipit amorem et sapientiam, seu quod simile, charitatem et fidem, tantum non recipiat vitam, quae in se vita est, a Deo, sed ab inferno? quae non alia vita est, quam vita inversa, quae vocatur mors spiritualis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church