587.
[V.] Quod primus actus novae generationis dicatur Reformatio, qui est intellectus, et quod secundus actus dicatur Regeneratio, qui est voluntatis et inde intellectus. Quoniam hic et in sequentibus agitur
de Reformatione et de Regeneratione, ac reformatio adscribitur intellectui, et regeneratio voluntati, necessum est ut sciantur discrimina quae sunt inter intellectum et voluntatem, et illa descripta
sunt supra (n. 397): quare consultum est ut illa primum legantur, et postea quae in hoc articulo. Quod mala, in quae nascitur homo, voluntati naturalis hominis ingenerata sint, et quod voluntas ferat
intellectum ad favendum sibi, cogitando congrue, ibi etiam ostensum est, quapropter ut homo regeneretur, necessarium est, ut hoc fiat per intellectum, ut per causam mediam, et hoc fit per informationes,
quas intellectus recipit, quae fiunt primum a parentibus et magistris, postea ex lectione Verbi, praedicationibus, libris et colloquiis. Illa, quae intellectus inde recipit, vocantur vera; quare
idem est, sive dicatur, quod reformatio fiat per intellectum, sive dicatur quod fiat per vera quae intellectus recipit; vera enim docent hominem, in Quem, et quid credendum, tum quid faciendum, ita
quid volendum; nam quod quis facit, hoc ex voluntate secundum intellectum facit. Cum itaque ipsa voluntas hominis a nativitate mala est, et quia intellectus docet quid malum et bonum, ac unum potest
velle et alterum non velle, sequitur quod homo per intellectum reformandus sit; sed quamdiu quis videt et agnoscit mente quod malum sit malum, et bonum bonum, et cogitat quod bonum eligendum sit, tamdiu
status ille vocatur reformatio; at quando vult fugere malum et facere bonum, inchoat status regenerationis.