True Christian Religion (Chadwick) n. 589

Previous Number Next Number See English 

589. Sciendum est, quod facultas elevandi intellectum usque ad intelligentiam in qua sunt angeli caeli, a creatione cuivis homini insit, tam malo quam bono, immo etiam omni diabolo in inferno, nam omnes qui in inferno sunt fuerunt homines; hoc mihi per vivam experientiam saepius ostensum est. Ast quod non sint in intelligentia, sed in insania in spiritualibus, est quia non volunt bonum sed malum; inde aversantur scire et intelligere vera, nam vera sunt pro bono, et contra malum. Ex his etiam patet, quod primum novae generationis sit receptio veritatum intellectu, et quod secundum ejus sit, quod velit facere secundum veritates, et tandem facere illas. Verum enim vero non potest aliquis dici reformatus per solas cognitiones veritatum, nam homo ex facultate elevandi intellectum supra amorem voluntatis potest apprehendere illas, et quoque loqui, docere et praedicare illas; sed ille reformatus est, qui in affectione veritatis est propter veritatem, nam haec affectio conjungit se cum voluntate, et si pergit, conjungit voluntatem intellectui; et tunc incipit regeneratio. Quomodo autem regeneratio postea progreditur et perficitur, in sequentibus dicetur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church