61.
Quod Deus ex illis quae ordinis sunt, percipiat, sciat, et videat omnia et singula usque ad minutissima quae contra ordinem fiunt, est quia Deus non tenet hominem in malo, sed detinet illum a malo;
ita non ducit illum, sed luctatur cum illo. Ex perpetua illa reluctatione, renitentia, resistentia, repugnantia, et reactione mali et falsi contra suum Bonum et Verum, ita contra Se, percipit et quantum
et quale illorum. Hoc sequitur ex omnipraesentia Dei in omnibus et singulis sui ordinis, et simul ex omniscientia omnium et singulorum ibi; comparative sicut cujus auris in harmonico et consono est,
exacte animadvertit disharmonicum et dissonum quantum et qualiter discrepant dum intrat; similiter cujus sensus in jucundo est dum injucundum interpolat; pariter cujus visus in formoso est, id exacte
videt dum aliquod deforme a latere est; quare solenne est pictoribus faciem deformem juxta formosam adponere. Simile est cum bono et vero dum contra illa reluctant malum et falsum, quod haec ex illis
distincte percipiantur; omnis enim qui in bono est potest percipere malum, et qui in vero potest videre falsum: causa est quia bonum in calore caeli est, ac verum in luce ejus, at malum in frigore
inferni est, et falsum in caligine ejus; quod illustrari potest per hoc, quod angeli caeli possint videre quicquid peragitur in inferno, tum qualia monstra sunt; at vicissim spiritus inferni ne hilum
possunt videre quid peragitur in. caelo, et ne quidem angelos, plus quam caecus, aut plus quam oculus spectans in aerem aut aetherem nudum. Illi, quorum intellectus in luce ex sapientia sunt, sunt
similes illis, qui tempore meridiei super monte stant, et omnia quae infra sunt, perspicue vident; et qui in adhuc superiore luce sunt, comparative sunt sicut illi, qui per tubos opticos vident circumjacentia
et inferiora tanquam praesentia; at illi qui in fatua luce inferni ex confirmatione falsitatum sunt, similes sunt illis, qui in eodem monte tempore noctis stant cum lucernis in manibus, et non
vident nisi proxima, et ibi formas indistincte, et colores confuse. Homo qui in aliqua luce veri est, et tamen in malo vitae, is dum in jucundo amoris sui mali est, non videt vera aliter in principio,
quam sicut vespertilio lintea appensa in aliquo horto, ad quae volat sicut ad sua azyla; et postea fit sicut noctua, et demum sicut bubo; et tunc fit sicut fuliginarius qui in furvo camini haeret,
qui dum sursum elevat oculos, trans fumum videt caelum, et cum deorsum spectat, videt focum, e quo ille fumus.