True Christian Religion (Chadwick) n. 677

Previous Number Next Number See English 

677. [IV.] Quod primus Usus Baptismi sit Introductio in Ecclesiam Christianam, et simul tunc insertio inter Christianos in Mundo spirituali. Quod Baptismus sit introductio in Ecclesiam Christianam, constat ex multis, ut ex his:- (i.) Quod Baptismus loco circumcisionis institutus sit, et quod sicut circumcisionis fuit signum quod essent ab ecclesia Israelitica, ita Baptismus signum quod sint ab Ecclesia Christiana, ut in superiori articulo ostensum est; et signum non facit aliud quam ut cognoscantur, tanquam fasciae diversi coloris ad positae infantibus duarum matrum, ut dignoscantur et ne mutentur. (ii.) [2.] Quod modo sit signum introductionis in ecclesiam, constat manifeste ex baptizatione infantum, qui prorsus nullius rationis participes sunt, et ad aliquid fidei recipiendum nondum plus habiles sunt, quam palmites novi in aliqua arbore. (iii.) [3.] Quod non modo baptizentur infantes, sed etiam omnes alienigenae proselytae, qui ad religionem Christianam convertuntur, tam parvi quam magni, et hoc antequam instructi sunt, modo ex confessione quod velint Christianismum amplecti, ad quem per Baptismum inaugurantur: quod etiam apostoli fecerunt, secundum Domini verba, Ut discipulos facerent omnes gentes, et baptizarent illos (Matth. xxviii. 19). (iv.) [4.] Quod Johannes baptizaverit omnes ad se venientes ex Judaea et Hierosolyma in Jordane (Matth. iii. 6; Marc. i. [1]5). Quod in Jordane, fuit causa, quia per illum fluvium fuit ingressus in terram Canaanem; et per "terram Canaanem" significabatur ecclesia, quia ibi erat, et inde per "Jordanem" introductio in illam. Quod terra illa significaverit ecclesiam, et Jordanes introductionem in illam, videatur in Apocalypsi Revelata (n. 285). [5.] Sed hoc fit in terris. In caelis autem infantes per Baptismum introducuntur in caelum Christianum, et a Domino assignantur illis angeli ibi, qui curam illorum gerant; quare ut primum infantes baptizati sunt, praeficiuntur illis angeli, a quibus tenentur in statu recipiendi fidem in Dominum at sicut adolescunt, ac sui juris et suae rationis fiunt, relinquunt illos angeli tutores, et ipsi adsciscunt sibi tales spiritus qui unum faciunt cum vita et fide illorum; ex quibus patet quod Baptismus sit insertio inter Christianos etiam in mundo spirituali.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church