True Christian Religion (Chadwick) n. 685

Previous Number Next Number See English 

685. Ex ante et nunc dictis, videri potest, quod tres usus Baptismi cohaereant ut unum, quemadmodum causa prima, causa media quae efficiens, et causa ultima quae est effectus, et ipse finis propter quem priores: primus enim usus est ut nominetur Christianus; secundus ex hoc sequens est, ut cognoscat et agnoscat Dominum Redemptorem, Regeneratorem et Salvatorem; et tertius est ut regeneretur ab Ipso, quod dum fit, est redemptus et salvatus. Quoniam hi tres usus sequuntur ordine, et in ultimo se conjungunt, et inde in idea angelorum cohaerent ut unum, ideo cum Baptismus peragitur, legitur in Verbo, et nominatur, angeli qui adsunt, non intelligunt Baptismum, sed regenerationem. Quare per haec verba Domini, "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; at qui non crediderit, condemnabitur" (Marc. xvi. 16);
hoc in caelo ab angelis intelligitur, quod qui agnoscit Dominum et regeneratur, ille salvetur. Inde quoque est, quod Baptismus ab ecclesiis Christianis in terra, vocetur lavacrum regenerationis. Sciat itaque Christianus, quod qui non credit in Dominum, non possit regenerari, tametsi baptizatus est; et quod baptizatio absque fide in Dominum, prorsus nihil faciat, videatur supra in hoc capite (art. II. n. 4 [vel totius operis n. 673]). Quod Baptismus involvat purificationem a malis, et sic regenerationem, notissimum potest esse omni Christiano, nam dum ut infans baptizatur, sacerdos crucem, ut memoriale Domini, digito signat in fronte et super pectore, et postea convertit se ad patrinos, et quaerit, num abdicet diabolum, et omnia ejus opera; et num fidem recipiat; ad quae loco infantis respondetur a patrinis, "Immo etiam." Abdicatio diaboli, hoc est, malorum quae ex inferno sunt, et fides in Dominum, perficiunt regenerationem.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church