690.
Quod baptisma Johannis attinet, repraesentabat illud mundationem externi hominis, at Baptismus, qui hodie apud Christianos est, repraesentat mundationem interni hominis, quae est regeneratio; quare legitur
quod Johannes baptizaverit aqua, at quod Dominus baptizet spiritu sancto et igne, et ideo baptisma Johannis vocatur Baptisma paenitentiae (Matth. iii. 11; Marc. i. 4 seq.; Luc. iii. 3, 16; Joh.
i. 25, 26, 33; Act. i. 22; x. 37; xviii. 25). Judaei, qui baptizabantur, erant mere externi homines, et externus homo absque fide in Christum, non potest fieri internus. Quod illi qui baptizati
sunt baptismate Johannis facti sint interni homines, dum receperunt fidem in Christum, et tunc baptizati in nomine Jesu, videatur in Actis Apostolorum (xix. 3-6).