True Christian Religion (Chadwick) n. 728

Previous Number Next Number See English 

728. QUOD SANCTA CENA SIT ILLIS, QUI DIGNE ACCEDUNT, SICUT OBSIGNATIO ET SIGILLUM QUOD FILII DEI SINT.
Quod Sancta Cena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum quod filii Dei sint, est, quia ut supra dictum est, tunc Dominus praesens est, (et) intromittit in caelum illos qui ab Ipso nati sunt, hoc est, regenerati. Quod Sancta Cena hoc faciat, est quia Dominus tunc etiam quoad Humanum suum adest, nam supra ostensum est, quod in Sancta Cena totus Dominus praesens sit, et tota Ipsius redemptio; dicit enim de pane, "Hic est Corpus meum," et de vino, "Hoc est Sanguis meus;" proinde admittit illos tunc in suum Corpus, et ecclesia et caelum faciunt Corpus Ipsius. Quando homo regeneratur, quidem Dominus praesens est, et per Divinam suam operationem praeparat hominem ad caelum; verum ut actualiter intret, homo actualiter se sistet Domino; et quia Dominus actualiter Se sistit homini, homo actualiter recipiet Ipsum, ast non sicut pependit in cruce, sed sicut est in suo Humano glorificato, in quo est praesens, et hujus Corpus est Divinum Bonum, et Sanguis est Divinum Verum; haec dantur homini, et per haec homo regeneratur, et est in Domino et Dominus in illo; nam, ut supra ostensum est, manducatio, quae exhibetur in Sancta Cena, est manducatio spiritualis. Ex his rite perceptis, constat, quod Sancta Cena sit sicut obsignatio et sigillum, quod illi, qui digne accedunt, sint filii Dei.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church