True Christian Religion (Chadwick) n. 780

Previous Number Next Number See English 

780. Propter finem, ut Dominus jugiter adesse posset, detexit mihi sensum spiritualem sui Verbi, in quo Divinum Verum est in sua luce, et in hac continue est praesens: nam praesentia Ipsius in Verbo non aliunde est, quam per sensum spiritualem; per hujus lucem transit in umbram, in qua est sensus litterae; comparative sicut fit cum solis luce tempore diei per interpositam nubem. Quod sensus litterae Verbi sit sicut nubes, et sensus spiritualis sit gloria, et Ipse Dominus Sol ex quo lux, et quod sic Dominus sit Verbum, supra demonstratum est. Quod "gloria," in qua venturus est (Matth. xxiv. 30), significet Divinum Verum in sua luce, in qua est sensus spiritualis Verbi, constat clare ex his locis:
"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae;...revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro" (Esai. xl. 3, 5). "Illuminare, quia venit Lux tua, et Gloria Jehovae super Te exorta est" (Esai. ix. 1 ad fin.). "Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium,...et gloriam meam non alteri dabo" (Esai. xlii. 6, 8; xlviii. {1}2). "Erumpet sicut aurora lux tua, gloria Jehovae colliget te" (Esai. lviii. 8). "Implebitur gloria Jehovae universa terra" (Num. xiv. {2}21; Esai. vi. 1-3; lxvi. 18). "In principio erat Verbum;...in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;...erat lux vera;...et Verbum caro factum est,...et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre" (Joh. i. 1, 4, 9, 14). "Caeli narrabunt gloriam Dei" (Psalm. xix. 2 (B.A. 1)). "Gloria Dei illustrabit" Sanctam Hierosolymam, "et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt" (Apoc. xxi. {3}23, 24):
praeter multis aliis in locis. Quod "gloria" significet Divinum Verum in sua plenitudine, est quia omne magnificum in caelo, est ex luce, quae procedit ex Domino, et lux procedens ab Ipso ut Sole ibi, in essentia sua est Divinum Verum.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church