8.
(ii.) Quod universalis influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod unus. - Quod influxus sit a Deo in hominem, manifestum est ab omnium confessione, quod omne bonum, quod in se bonum
est, et est in homine, et fit ab illo, sit a Deo; similiter omne charitatis et omne fidei; nam legitur, "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e caelo" (Joh. iii. 27):
et Jesus dixit,
"Sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. iii. 5);
hoc est, non quicquam quod charitatis et quod fidei est. Quod influxus ille sit in animas hominum, est quia anima est intimum et supremum
hominis, ac influxus a Deo fit in illud, et inde descendit in illa quae infra sunt, et vivificat illa secundum receptionem. Vera quae fidei erunt, quidem influunt per auditum, et sic menti implantantur,
ita infra animam: sed homo per haec vera modo disponitur ad recipiendum influxum a Deo per animam; et qualis dispositio est, talis fit receptio. et talis transformatio fidei naturalis in fidem spiritualem.
[2.] Quod influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus unus sit, est quia omne Divinum tam universaliter quam singulariter sumptum, est Deus; et quia omne Divinum cohaeret ut unum, non
potest non inspirare homini ideam unius Dei; et haec idea corroboratur indies, sicut homo a Deo elevatur in lucem caeli; angeli enim in sua luce non possunt cogere se ad enuntiandum Deos; quare etiam
loquela illorum in fine cujusvis sensus terminatur quoad accentum in unum; quod non aliunde est, quam ex influxu in animas illorum, quod Deus unus sit. [3.] Quod tametsi in omnium hominum animas influit
quod Deus unus sit, usque multi cogitent quod Divinitas Ejus divisa sit in plures ejusdem essentiae, est causa, quod, cum influxus ille descendit, illabatur in formas non correspondentes, et ipsa
forma variat illum, quemadmodum fit in omnibus subjectis trium regnorum naturae. Est idem Deus qui vivificat omnem bestiam, qui hominem; sed forma recipiens facit quod bestia sit bestia, et quod homo
sit homo. Similiter fit cum homine, dum ille menti suae inducit formam bestiae. Similis influxus a sole est in omnem arborem, sed variatur ille secundum cujusvis formam; similis est in vitem qualis
in spinam; sed si spina inoculatur viti, influxus ille invertitur et procedit secundum spinae formam. [4.] Simile fit in subjectis regni mineralis; lux influens in lapidem calcarium, et in adamantem,
est eadem, sed pellucet in hoc, et opacatur in illo. Quod humanas mentes attinet, illae variantur secundum formas suas, quae intus spirituales sunt secundum fidem in Deum et simul vitam a Deo; et
formae illae fiunt pellucidae et angelicae per fidem in unum Deum; at vicissim fiunt opacae et ferinae per fidem in plures Deos, quae parum discriminatur a fide in nullum Deum.