120.
Homo ne hilum scit de statu interiori mentis suae, seu interno suo homine; sunt tamen ibi infinita, quorum ne unum ad ejus cognitionem venit. Internum enim cogitationis hominis seu internus ejus homo,
est ipse ejus spiritus, et in illo tam infinita seu tot innumerabilia sunt, quot in hominis corpore; immo adhuc innumerabiliora; nam spiritus hominis est in sua forma homo, et omnia ejus correspondent
omnibus hominis in ejus corpore. Nunc sicut homo nihil scit ex aliqua sensatione, quomodo mens ejus seu anima in omnia sui corporis conjunctim et singillatim operatur, ita nec scit homo quomodo Dominus
in omnia mentis seu animae, hoc est, in omnia spiritus ejus, operatur. Operatio est continua; in hoc homo nullam partem habet; at usque non potest Dominus purificare hominem ab ulla concupiscentia
mali in ejus spiritu seu interno homine, quamdiu homo tenet externum clausum. Sunt mala, per quae homo tenet externum suum clausum quorum unumquodvis ei apparet sicut unum, tametsi infinita sunt
in unoquovis; cum homo hoc sicut unum removet, tunc Dominus infinita in illo removet. Hoc est quod intelligitur per quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali in interno homine, et ab
ipsis malis in externo.