125.
Haec arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi
in omnia ejus simul, et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis ejus simul. Intimum hominis est amor vitae ejus ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; intermedia sunt quae in interno
cogitationis ejus sunt quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo
enim una cum Domino in ultimis est; quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. Illa quae in intimis
hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; sed quia illa cohaerent ut unam cum ultimis, ideo
non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus
implantari amor vitae caelestis.