Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 131

Previous Number Next Number See English 

131. Ex his constare potest, quod fides inducta per miracula, non sit fides, sed persuasio non enim aliquod rationale est in illa, minus aliquod spirituale; est enim modo externum absque interno. Simile est cum omni quod homo ex fide illa persuasiva facit, sive agnoscat Deum, sive colat Ipsum domi aut in templis, sive benefaciat. Cum solum miraculum inducit hominem ad agnitionem, cultum et pietatem, agit ille ex naturali homine, et non ex spirituali: nam miraculum infundit fidem per viam externam, et non per viam internam; ita ex mundo, et non ex caelo; et Dominus non per aliam viam intrat apud hominem quam per viam internam, quae est per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo; et quia miracula claudunt hanc viam, ideo hodie nulla miracula fiunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church