135.
At usque datur loquela cum spiritibus, sed raro cum angelis caeli, ac data est multis a saeculis retro; at cum datur, loquuntur cum homine in ejus vernacula, sed solum paucas voces: sed illi qui loquuntur
ex permissione Domini, nusquam loquuntur aliquid quod tollit liberum rationis, nec docent; solus enim Dominus docet hominem, sed mediate per Verbum in illustratione, de qua in sequentibus. Quod
ita sit, ex propria experientia datum est scire. Loquela mihi fuit cum spiritibus et cum angelis nunc per plures annos nec ausus est aliquis spiritus, nec voluit aliquis angelus, mihi quicquam dicere,
minus instruere de aliquibus in Verbo, aut de aliquo doctrinali ex Verbo; sed docuit me solus Dominus, qui mihi revelatus est, et postea ut Sol in quo Ipse, ante oculos meos continue apparuit et apparet,
quemadmodum apparet angelis. et illustravit.