139.
Quod nemo reformetur in statu timoris, est quia timor aufert liberum et rationem, seu libertatem et rationalitatem; amor enim aperit interiora mentis, sed timor claudit illa; et cum clausa sunt, homo
pauca cogitat, et non nisi quam quae tunc animo aut sensibus se offerunt. Omnes timores qui invadunt animum, tales sunt. [2.] Quod homini sit internum cogitationis ac externum cogitationis, supra ostensum
est timor nusquam potest invadere internum cogitationis; hoc semper in libero est, quia in amore suae vitae; sed potest invadere externum cogitationis, et cum hoc invadit, clauditur internum cogitationis,
quo clauso homo non amplius ex libero secundum rationem suam potest agere; ita non reformari. [3.] Timor qui invadit externum cogitationis et claudit internum, est praecipue timor jacturae
honoris aut lucri; timor autem pro poenis civilibus et pro poenis ecclesiasticis externis, non claudit, quia illae leges solum poenas dictant pro illis qui loquuntur et faciunt contra civilia regni
et spiritualia ecclesiae, non autem pro illis qui cogitant contra illa. [4.] Timor pro poenis infernalibus quidem invadit externum cogitationis, sed modo per aliquot momenta, aut horas, aut dies; sed
mox remittitur illud in suum liberum ex interno cogitationis, quod est proprie ejus spiritus et amoris vitae, et vocatur cogitatio cordis. [5.] At timor pro jactura honoris et lucri invadit externum
cogitationis hominis et cum invadit, tunc claudit internum cogitationis a superiori pro influxu e caelo, et facit ut homo non reformari possit. Causa est, quia amor vitae cujusvis hominis a nativitate
est amor sui et mundi; ac amor sui unum facit cum amore honoris, amor mundi unum facit cum amore lucri: quare cum homo in honore aut in lucro est, ex timore pro jactura illorum, confirmat apud se media,
quae inserviunt illi pro honore et lucro, quae sunt tam civilia quam ecclesiastica, utraque imperii. Similiter facit, qui nondum in honore aut lucro est, si ad illa aspirat, sed ex timore pro jactura
famae propter illa. [6.] Dicitur, quod timor ille invadat cogitationis externum, et claudat internum a superiori pro influxu e caelo: hoc clausum dicitur quando prorsus unum facit cum externo,
nam tunc non est in se, sed in externo. At quia amores sui et mundi sunt amores infernales, et scaturigines omnium malorum, patet quale est internum cogitationis in se, apud quos illi amores sunt amores
vitae seu regnant; quod nempe sit plenum concupiscentiis malorum omnis generis. Hoc non sciunt illi, qui ex timore jacturae dignitatis et opulentiae in forti persuasione sunt de religioso in quo
sunt, maxime in religioso quod involvit ut colantur sicut numina, et simul sicut Plutones in inferno hi possunt sicut zelo flagrare pro salute animarum, et hoc tamen ex igne infernali. Quia hic timor
imprimis tollit ipsam rationalitatem et ipsam libertatem, quae caelestes ex origine sunt, patet quod ille obstet, quin homo reformari possit.