141.
Quod nemo reformetur in statu aegritudinis animi, est quia aegritudo animi tollit rationalitatem, et inde liberum agendi secundum rationem est enim mens aegra et non sana, et mens sana est rationalis,
non autem mens aegra. Tales aegritudines sunt melancholiae, conscientiae spuriae et falsae, phantasiae varii generis, dolores animi ex infortuniis, anxietates et angores mentis ex vitio corporis, quae
quandoque reputantur pro tentationibus, sed non sunt; quia genuinae tentationes pro objectis habent spiritualia, et in his mens sapit, at illae pro objectis habent naturalia, et in his mens insanit.