Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 145

Previous Number Next Number See English 

145. (v.) Quod contra rationalitatem et libertatem non sit semetipsum cogere.-Prius ostensum est, quod homini sit internum cogitationis et externum cogitationis, et quod illa distincta sint sicut prius et posterius, seu sicut superius et inferius; et quia ita distincta sunt, quod possint separatim agere, et possint conjunctim agere separatim agunt quando homo ab externo cogitationis suae loquitur et facit aliter quam interius cogitat et vult; et conjunctim agunt, quando loquitur et facit quod interius cogitat et vult hoc commune est apud sinceros, illud autem apud insinceros. [2.] Nunc quia internum et externum mentis ita distincta sunt, potest etiam internum pugnare cum externo, et hoc per pugnam adigere ad consensum. Pugna existit, quando homo cogitat mala esse peccata et ideo vult desistere ab illis nam quando desistit, aperitur porta qua aperta a Domino ejiciuntur concupiscentiae mali, quae internum cogitationis {1}obsederunt, et loco illarum implantantur affectiones boni. Hoc in interno cogitationis. Sed quia jucunda concupiscentiarum mali, quae externum cogitationis obsident, non simul ejici possunt, ideo pugna existit inter internum et externum cogitationis internum vult ejicere jucunda illa, quia sunt jucunda mali, et non concordant cum affectionibus boni, in quibus nunc internum est, et loco jucundorum mali inferre jucunda boni, quae corcordant; jucunda boni sunt quae vocantur bona charitatis. Ex hac contrarietate oritur pugna, quae si ingravescit, vocatur tentatio. [3.] Nunc quia homo est homo ex interno cogitationis suae, hoc enim est ipse spiritus hominis, constat quod homo se ipsum cogat, cum cogit externum suae cogitationis ad consensum, seu ad recipiendum affectionum suarum jucunda, quae sunt bona charitatis. Quod hoc non sit contra rationalitatem, et libertatem, sed secundum illas, patet; nam rationalitas facit illam pugnam, libertas exsequitur illam: ipsa etiam libertas cum rationalitate residet in interno homine, et ab hoc in externo. [4.] Quando itaque internum vincit, quod fit cum internum ad consensum et obsequium redegerat externum, tunc a Domino datur homini ipsa libertas et ipsa rationalitas nam tunc homo a Domino aufertur a libero infernali, quod in se est servum, ac infertur in liberum caeleste, quod in se est ipsum liberum, et datur ei consociatio cum angelis. Quod servi sint, qui in peccatis, et quod Dominus liberos faciat, qui per Verbum veritatem recipiunt ap Ipso, docet Ipse apud Johannem (viii. 31-36). @1 obsederunt pro "obsiderunt"$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church