Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO A DOMINO E CAELO DUCATUR ET DOCEATUR, PER VERBUM, DOCTRINAM ET PRAEDICATIONES EX ILLO, ET HOC IN OMNI APPARENTIA SICUT A SEMET. Ex apparentia est, quod homo ducatur et doceatur a semet, et ex veritate est, quod homo ducatur et doceatur a solo Domino. Illi qui apparentiam apud se confirmant, et non simul veritatem, non possunt mala ut peccata a se removere at illi qui apparentiam et simul veritatem apud se confirmant, illi possunt nam mala ut peccata removentur in apparentia ab homine, et in veritate a Domino. Hi possunt reformari; illi autem non possunt. [2.] Qui apparentiam et non simul veritatem apud se confirmant, illi sunt omnes idololatrae interiores, sunt enim cultores sui et mundi si illis non religio est, fiunt cultores naturae et sic athei; at si illis religio est, fiunt cultores hominum et simul simulacrorum. Hi sunt qui nunc intelliguntur in primo praecepto decalogi, qui alios deos colunt. At qui apud se confirmant apparentiam et simul veritatem, illi fiunt cultores Domini nam Dominus illos elevat a proprio illorum, quod in apparentia est, et adducit illos in lucem, in qua veritas, et quae veritas est; et dat illis interius percipere, quod non ducantur et doceantur a se, sed a Domino. [3.] Rationale horum et illorum potest apparere multis sicut simile; sed est dissimile. Rationale illorum, qui in apparentia sunt et simul in veritate, est rationale spirituale; at rationale illorum, qui in apparentia sunt et non simul in veritate, est rationale naturale sed hoc rationale comparari potest horto qualis est in luce hyemali, at rationale spirituale comparari potest horto qualis est in luce vernali. Verum de his plura in sequentibus, in hoc ordine:
(i.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur. (ii.) Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur per caelum angelicum et ex illo. (iii.) Quod homo a Domino ducatur per influxum, et doceatur per illustrationem. (iv.) Quod homo a Domino doceatur per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo, sic immediate ab Ipso solo. (v.) Quod homo a Domino in externis ducatur et doceatur in omni apparentia sicut a semet.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church