Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. (v.) Quod homo a Domino in externis ducatur et doceatur in omni apparentia sicut a semet.- Hoc fit in externis ejus, non autem in internis. Non aliquis scit quomodo Dominus ducit et docet hominem in internis ejus, sicut non scit quomodo anima operatur ut oculus videat, auris audiat, lingua et os loquatur, cor agat sanguinem, pulmo respiret, ventriculus digerat, hepar et pancreas disponant, renes secernant, et innumera alia. Haec non ad perceptionem et sensationem hominis veniunt. Similiter illa quae a Domino fiunt in substantiis et formis interioribus mentis, haec infinite plura sunt. Operationes Domini in illis non apparent homini at ipsi effectus apparent, qui sunt multi, et quoque aliquae causae effectuum. Hi sunt externa, in quibus homo una cum Domino est et quia externa unum faciunt cum internis, nam cohaerent in una serie, ideo non potest aliter disponi in internis a Domino, quam secundum id quod in externis disponitur medio homine. [2.] Quod homo cogitet, velit, loquatur et faciat in omni apparentia sicut a se, quisque novit, et quod absque ea apparentia nulla homini voluntas et intellectus, ita nulla affectio et cogitatio foret, et quoque nulla receptio alicujus boni et veri a Domino, quisque potest videre. Quoniam ita est, sequitur quod absque illa apparentia nulla foret cognitio Dei, nulla ita nulla salvatio ex quibus patet, quod illa apparentia data sit homini a Domino propter omnes illos usus; ac praecipue ut ei receptivum et reciprocum esset, per quae Dominus possit conjungi homini, et homo Domino, ac ut homo per conjunctionem illam vivat in aeternum. Haec apparentia est, quae hic intelligitur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church