Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. QUOD PROPRIA PRUDENTIA NULLA SIT, ET SOLUM APPAREAT QUOD SIT, ET QUOQUE APPARERE DEBEAT SICUT SIT; SED QUOD DIVINA PROVIDENTIA EX SINGULARISSIMIS UNIVERSALIS SIT. Quod propria prudentia nulla sit, est prorsus contra apparentiam, et inde contra multorum fidem; et quia ita est, non potest aliquis, qui ex apparentia in fide est, quod humana prudentia faciat omnia, convinci nisi per rationes altioris indaginis, quae ex causis desumendae sunt; apparentia illa est effectus, et causae detegunt unde ille. In hoc prologo aliquid de communi fide hujus rei dicetur. Contra apparentiam est hoc quod ecclesia docet, quod amor et fides non sint ab homine sed a Deo, tum quod sapientia ac intelligentia, ita quoque prudentia, in genere omne bonum et verum. Cum haec recipiuntur, etiam recipiendum est, quod propria prudentia nulla sit, sed solum appareat quod sit. Prudentia non aliunde est quam ex intelligentia et sapientia, et hae duae non aliunde sunt quam ex intellectu et inde cogitatione veri et boni. Hoc quod nunc dictum est, recipitur et creditur ab illis qui Divinam Providentiam agnoscunt, et non ab illis qui solam humanam prudentiam. [2.] Sive nunc id erit verum quod ecclesia docet, quod omnis sapientia et prudentia sit a Deo, sive quod mundus docet, quod omnis sapientia et prudentia sit ab homine. Num aliter conciliari possunt, quam quod id quod ecclesia docet sit verum, et quod id quod mundus docet sit apparentia? Ecclesia enim ex Verbo id confirmat, at mundus ex proprio; et Verbum est a Deo, et proprium est ab homine. Quoniam prudentia a Deo est, et non ab homine, ideo homo Christianus, dum in devotione est, orat ut Deus ducat ejus cogitationes, consilia et facta; et quoque addit, quia ex se non potest. Is quoque cum vidit aliquem benefacientem, dicit quod ad id a Deo ductus sit, et plura similia. Num quis ita loqui potest, nisi tunc id interius credat? Ac interius id credere est e caelo. At cum cogitat secum, et colligit argumenta pro prudentia humana, potest contrarium credere, et hoc est e mundo. Sed fides interna vincit apud illos qui Deum corde agnoscunt, at fides externa apud illos, qui Deum non corde, utcunque ore, agnoscunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church