Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 198

Previous Number Next Number See English 

198. Supra ostensum est, quod non aliqua cogitatio hominis detur, nisi ex affectione aliqua amoris vitae ejus; et quod cogitatio non sit aliud quam forma affectionis. Cum itaque homo videt suam cogitationem, et non potest affectionem, hanc enim sentit, sequitur quod ex visu, qui est in apparentia, statuat quod propria prudentia faciat omnia et non ex affectione, quae non in visum venit, sed in sensum. Affectio enim se solum manifestat per quoddam jucundum cogitationis et volupe ratiocinationis de eo et tunc hoc volupe et jucundum facit unum cum cogitatione apud illos, qui in fide propriae prudentiae sunt ex amore sui aut ex amore mundi et cogitatio in jucunda suo fluit sicut navis in vena fluminis, ad quam nauclerus non advertit, sed solum ad vela quae expandit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church