Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. Quis non Fortunam nominat? et quis non agnoscit illam, quia illam nominat, et quia aliquid de illa ab experientia scit? Sed quis scit quid illa? Quod sit aliquid, quia est et quia datur, non negari potest; et non potest aliquid esse et dari absque causa sed causa hujus alicujus seu fortunae ignoratur. Ne autem negetur ex sola ignorata causa, sume talos aut chartulas lusorias, et lude, aut consule ludificatores; quis horum negat fortunam? hi enim cum illa et haec cum illis mirabiliter ludunt Quis potest contra illam, si obnixa est, agere? Ridetne tunc prudentiam et sapientiam? Estne dum volvis talos et versas chartulas, sicut illa sciat et disponat volutiones et versationes poplitum manus, ad favendum uni plus quam alteri ex quadam causa? Num causa potest aliunde dari, quam ex Divina Providentia in ultimis, ubi illa per constantias et inconstantias cum prudentia humana mirifice agit, et simul se occultat? [2.] Quod gentiles olim Fortunam agnoverint, et templum ei struxerint, etiam Itali Romae, notum est. De hac Fortuna, quae est, ut dictum, Divina Providentia in ultimis, multa scire datum est quae non licet manifestare: ex quibus mihi patuit, quod non sit illusio mentis, nec ludificatio naturae, nec aliquid absque causa, hoc enim non est aliquid, sed quod sit testificatio ocularis, quod Divina Providentia sit in sigularissimis{1} cogitationum et actionum hominis. Cum Divina Providentia datur in singularissimis rerum tam vilium et levium, quid non in singularissimis rerum non vilium et levium, quae sunt res pacis et belli in mundo, ac res salutis et vitae in caelo? @1 for sigularissimis read singularissimis$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church