Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. (ii.) Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, profanet sancta.-Sunt plura genera profanationis sancti, de quibus in sequenti articulo; sed hoc genus est omnium gravissimum; nam qui profanatores ex hoc genere sunt, post mortem fiunt non homines magis, vivunt quidem, sed continue in deliriis phantasticis apparent sibi volare in alto, et cum manent, ludunt cum phantasiis, quas vident sicut res reales et quia non amplius homines sunt, non vocantur ille et illa, sed illud: immo cum sistuntur videndi in luce caeli, apparent sicut sceleta, quaedam et sceleta ossei coloris, quaedam ut ignea, et quaedam ut adusta. Quod hujus generis profani post mortem tales fiant, ignoratur in mundo, et ignoratur quia causa ignoratur. Ipsa causa est, quod cum homo primum agnoscit Divina et credit illa, et postea recedit et negat illa, tunc commisceat sancta profanis; quae quando commixta sunt, non possunt aliter separari, quam per destructionem totius. Sed ut haec clarius percipiantur, in suo ordine detegenda sunt, qui erit: (1.) Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei, et remaneat, tam bonum quam malum. (2.) Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint. (3.) Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei et vivit secundum illa, et postea recedit et negat illa. (4.) Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo ut separari nequeant. (5.) Et quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church