238.
Idem naturalis homo confirmat se contra Divinam Providentiam, cum spectat religiosa variarum gentium: ut quod dentur qui prorsus ignorant Deum quodque dentur qui adorant solem et lunam; tum qui idola
et sculptilia etiam monstrosa; et quoque homines mortuos. Insuper cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit: et quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis
parte minima, quae vocatur Europa; et quod ibi divisa sit et quod ibi sint, qui Divinam potestatem sibi vindicant, ac volunt coli ut dii; et invocant homines mortuos: tum quod sint qui salvationem
ponunt in quibusdam vocibus, quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant tum quod pauci sint qui vivunt religionem suam praeter haeretica; quae plura fuerunt, et quoque aliqua hodie
sunt, ut quae sunt Quaqueris, Moravianis, Anabaptistis, praeter alia tum quod Judaismus adhuc perstet. Negator Divinae Providentiae ex his concludit, quod religio in se non sit aliquid, sed usque
quod necessaria sit, quia inservit pro vinculo.