Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 240

Previous Number Next Number See English 

240. Omnia illa quae in numeris [236,] 237, 238, 239, recensita sunt, adducta sunt ob finem, ut videatur, quod omnia et singula quae in mundo fiunt, tam apud malos quam apud bonos, sint Divinae Providentiae proinde quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et actionum hominis, et quod inde sit universalis. Sed quia hoc ex illis non videri potest, nisi singula seorsim explicentur, ideo eo ordine, quo adducta sunt, breviter explicanda sunt, incipiendo a n. 236.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church