250.
(ii.) Quod cultor sui et cultor naturae se contra Divinam Providentiam confirmet, cum videt impios ad honores evehi ac fieri magnates et primates; tum etiam abundare opibus, ac vivere in lautis et magnificis;
et cultores Dei in contemptu et paupertate.--Cultor sui et cultor naturae credit dignitates et opes esse summas et solas, ita ipsas felicitates, quae dari possunt; et si ex cultu ab infantia
initiato aliquid cogitat de Deo, vocat illas benedictiones Divinas; et quamdiu ex illis non spirat altius, cogitat Deum esse, et quoque colit Ipsum; sed in cultu latet, quod ipse tunc nescit, ut a Deo
evehatur ad dignitates adhuc superiores, et ad opes adhuc ampliores; et si in illas venit, abit cultus ejus ad exteriora magis et magis, usque dum elabitur, et tandem ut Deum {1}vilipendat et neget;
simile facit, si a dignitate et opulentia, in quibus cor suum posuit, dejiceretur. Quid tunc dignitates et opes, nisi offendicula malis? [2.] Non autem bonis, quia hi non cor in illis ponunt, sed in
usibus seu bonis, ad quae praestanda dignitates et opes inserviunt pro mediis. Quare per quod impii ad honores et opes promoveantur, et fiant magnates et primates, non alius potest se contra Divinam
Providentiam confirmare, quam qui cultor sui et cultor naturae est. Praeterea, quid dignitas major et minor? et quid opulentia major et minor? Num aliud in se est quam quoddam imaginarium? Num faustior
et felicior unus quam alter est? Numne dignitas apud magnatem, immo apud regem et imperatorem post annuum tempus spectatur aliter quam sicut commune quoddam, quod non amplius gaudio exaltat cor
ejus, et quod etiam potest apud illum vilescere? Num illi ex suis dignitatibus in majori gradu felicitatis sunt, quam qui in minori, immo in minima dignitate sunt; sicut sunt coloni et quoque famuli
illorum? Possunt hi in majori gradu felicitatis esse cum bene illis est, et contenti sunt sua sorte. Quis plus corde inquietus est, quis saepius indignatur, et quis gravius irascitur, quam amor sui?
Hoc fit quoties non secundum cordis sui exaltationem honoratur, et quoties aliquid ei ad nutum et votum non succedit. Quid ergo dignitas, si non sit rei aut usus, nisi idea? Num talis idea potest
in alia cogitatione esse quam in cogitatione de se et de mundo, ac ipsa in se quod mundus sit omne, ac aeternum sit nihil? [3.] Nunc aliquid dicetur de Divina Providentia, cur permittit, quod impii corde
evehantur ad dignitates et lucrentur opes. Impii seu mali aeque possunt usus praestare sicut pii seu boni, immo ex fortiori igne, nam se spectant in usibus, ac honores ut usus quare in quo gradu
amor sui scandit, in eo accenditur libido faciendi usus suae gloriae causa. Talis ignis non datur apud pios seu bonos, nisi fomentatus sit subter ab honore. Quare Dominus impios corde, qui in dignitatibus
sunt, per famam nominis eorum regit, et excitat ad faciendum usus communi seu patriae, societati seu civitati in qua sunt, et quoque concivi seu proximo cum quo sunt. Hoc est regimen Domini,
quod vocatur Divina Providentia cum talibus: est enim Regnum Domini regnum usuum, et ubi non dantur nisi quam pauci qui usus praestant propter usus, facit ut cultores sui ad eminentiora officia evehantur,
in quibus quisque ad bonum faciendum per suum amorem excitatur. [4.] Pone aliquod regnum infernale in mundo, tametsi non datur, ubi non nisi quam amores sui regnant (ipse amor sui est diabolus),
annon quisque usus faciet ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, plus quam aliud regnum? At apud omnes illos ore fertur bonum publicum, sed corde bonum suum. Et quia quisque spectat principem
suum ut major fiat, spirat enim ut maximus, num talis potest videre quod Deus sit? Est fumus sicut incendii qui circumstipat, per quem non potest aliquod verum spirituale in sua luce transire. Vidi
illum fumum circum inferna talium. Accende lucernam, et inquire, quot in regnis hodie sunt, qui aspirant ad dignitates, qui non sunt amores sui et mundi. Num inter mille invenies quinquaginta, qui
amores Dei sunt, et inter hos modo aliquos, qui ad dignitates aspirant? Cum itaque tam pauci numero sunt, qui amores Dei sunt, et tam multi qui amores sui et mundi, et cum hi amores ex suis ignibus
plus usus praestant, quam amores Dei ex suis, quomodo tunc potest aliquis se confirmare per id quod mali in eminentia et opulentia prae bonis sint. [5.] Hoc etiam confirmatur per haec Domini verba:
"Laudavit
Dominus oeconomum injustitiae, quod prudenter egerit: nam filii hujus saeculi prudentiores sunt supra filios lucis in generatione sua. Sic Ego vobis dico, Facite vobis amicos ex mammone injustitiae,
ut quando defeceritis suscipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. xvi. 8, 9):
quid per haec in sensu naturali intelligitur, patet: in sensu autem spirituali per "mammonem injustitiae" intelliguntur
cognitiones veri et boni, quas mali possident, et quibus ad dignitates et opes sibi comparandas solum utuntur; illae cognitiones sunt, ex quibus boni seu filii lucis sibi amicos facient, et
quae suscipient illos in aeterna tabernacula. Quod multi sint amores sui et mundi, ac pauci amores Dei, etiam docet Dominus his verbis:
"Lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad interitum, et
multi sunt qui intrant per illam: sed angusta et stricta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam (Matth. vii. 13, 14). Quod dignitates et opes sint vel maledictiones vel benedictiones,
et apud quos, videatur supra (n. 217). @1 vilipendat pro "vilipendet"$