282.
Potuisset Dominus sanare intellectum apud omnem hominem, et sic facere ut non mala sed bona cogitet; hoc per varios timores, per miracula, per loquelas cum defunctis, perque visiones et somnia sed modo
sanare intellectum, est solum extrinsecus sanare hominem; intellectus enim cum ejus cogitatione est externum vitae hominis, ac voluntas cum ejus affectione est internum vitae ejus; quare sanatio solius
intellectus foret sicut sanatio palliativa, per quam malignitas interior inclusa et inhibita exire, consumeret primum vicina et postea remota, usque dum omne morticinum esset. Ipsa voluntas est,
quae sananda est, non per influxum intellectus in illam, quia ille non datur, sed per instructionem et hortationem ab intellectu. Si intellectus solum sanaretur, fieret homo sicut cadaver conditum,
seu aromatibus fragrantibus et rosis circumvelatum, quae brevi a cadavere traherent putorem, ut non alicujus naribus possent admoveri; ita fieret cum veris caelestibus in intellectu, si malus voluntatis
amor obstrueretur.