Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. (i.) Quod Divina Providentia non solum sit apud bonos, sed etiam apud malos, in singularissimis universalis; et quod usque non sit in illorum malis. -Supra ostensum est, quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et affectionum hominis, per quod intelligitur, quod homo nihil possit cogitare et velle ex se, sed quod omne quod cogitat et vult, et inde loquitur et facit, sit ex influxu; si bonum est, ex influxu e caelo, et si malum, ex influxu ab inferno; seu quod idem, quod bonum sit ex influxu a Domino; et malum ex proprio hominis. Sed scio, quod haec aegre possint comprehendi, quia distinguitur inter id quod influit e caelo seu a Domino, et inter id quod influit ex inferno seu a proprio hominis; et usque dicitur, quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et affectionum hominis, usque adeo, ut homo nihil possit cogitare et velle a se: sed quia dicitur quod etiam possit ab inferno, tum a proprio suo, apparet id sicut contradictorium, at usque non est: quod non sit, videbitur in sequentibus, postquam praemissa sunt aliqua, quae rem illustrabunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church